monumenta.ch > Hieronymus > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 43
XLII. MANSIO. Et profecti de montibus Abarim, castra metati sunt in campestribus Moab super Iordanem iuxta Iericho, ibique fixerunt tentoria. Ab domo solitudinis usque Abel Sitim, in planitie Moab . In quadragesima secunda, quae et extrema Mansio est, cursim quae sint ges:a narremus. Residens in ea populus a Divino Balaam, quem mercede conduxerat Balac filius Sephor, Dei iussione benedicitur, et maledictio mutatur in laudes: audit vocem Domini ex profano ore resonantem, Orietur stella ex Iacob, et consurget homo de Israel: et percutiet principes Moab, et vastabit cunctos filios Seth, et erit Edom haereditas eius. . Fornicatur cum filiabus Madian: et Phinees filius Eleazar, zelatus zelum Domini, Zamri et scortum Madianitidem pugione transfigit: unde et accepit praemium in aeternam memoriam, armum victimae. Numeratur rursum populus , ut interfectis pessimis, novus populus Dei censeatur. Interpellant quinque filiae Salphaad, et ex iudicio Domini haereditatem accipiunt inter fratres suos , nec femineus a possessione Dei sexus excluditur. Iesus Moysi in montem succedit, et discit a Lege, quae spiritualiter offerre debeat in Ecclesia. Primum quid per singulos dies, deinde quid in sabbato, quid in Kalendis, quid in Pascha, quid in Pentecoste, quid in Neomenia mensis septimi, quid in Ieiunio eiusdem mensis, die decimo: quid in Scenopegia, quando figuntur tabernacula, decima quinta die supradicti mensis. Uxorum et filiarum vota absque auctoritate patrum et virorum cassa memorantur; bellum contra Madianitas: et mors Divini Balaam, et praedae divisio, et oblatio ex ea in tabernaculo Dei. Primi Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse, ultra Iordanem in eremo possessionem accipiunt. Plurima enim habebant iumenta, et necdum ad id venerant, ut possent habitare cum Templo. Docetur populus, ut in Terra sancta idola destruat; et nullus de priori habitatore servetur. Describitur olim cupita provincia, et duarum semis tribuum haereditas separatur. Numerantur tribuum principes, qui Terram sanctam debeant introire . Quadraginta duas urbes cum suburbanis suis usque ad mille passus per circuitum, Levitae accipiunt, tot numero, quot et istae sunt Mansiones. Et adduntur fugitivorum sex aliae civitates, tres intra Iordanem, et tres trans Iordanem, ut sint simul quadraginta octo . Quid fugitivorum suscipi, qui interfici debeant, qui usque ad mortem Pontificis maximi reservari. Succedit Deuteronomium secunda Lex, meditatorium Evangelii: ibique breviter discimus quae inter Pharan et Tophel et Laban et Azeroth, et loca aurea, abiecto Iuda infelicissimo, undecim dierum via de Choreb, per viam montis Seir usque ad Cades-Barne Moyses populo sit locutus, et extremum canat Canticum , in quo apertissime Synagoga proiicitur, et Ecclesia Domino copulatur, 'Impinguatus est et incrassatus ac dilatatus, et recalcitravit dilectus, et oblitus est Dei Salvatoris sui.' Et iterum: 'Generatio pessima: filii ineruditi: ipsi ad aemulationem me provocaverunt in eo qui non erat Deus. Irritaverunt me in sculptilibus suis: et ego zelare hos faciam nationes, et contra gentem stultam irritabo cos' . Benedicuntur filii Israel. Et rursus in Simeone Iudas miserandus excluditur. Ascendit Moyses ad montem Nabo, in verticem Phasga, qui est contra Iericho: et ostendit ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, et Nephthalim et Ephraim et Manassen, et universam terram Iuda, usque ad mare magnum contra austrum, et regionem campestrem Ierichontis, civitatis palmarum, usque Segor . Quis potest tanta nosse mysteria? Quis in extremis Legis, et huius vitae finibus constitutus intelligit semper sibi esse pugnandum: et tunc plenam victoriam dari, si fuerit in campestribus, si in ABEL SITIM, quod interpretatur, luctus spinarum, fleverit antiqua peccata, et spinas, quae suffocaverunt sementem verbi Dei , et de quibus Propheta dicit: Versatus sum in miseria, dum mihi configitur spina : et tunc praeparatus, deficiente Manna, sub duce Iesu Iordanem transeat : et circumcisus cultro Evangelii, primum comedat de coelesti pane: et occurrat ei princeps exercituum Dei, ut verum Pascha nequaquam in Aegypto, sed in finibus Terrae sanctae comedat. O profundum divitiarum sapientiae, et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae illius. Quis sapiens et intelliget haec? intelligens et cognoscet ea? Quia rectae viae Domini: et iusti ambulabunt in eis. Praevaricatores autem corruent in illis.